

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 8: Versus 22
Omnis creatura.[AUG.]Homo. Omnis creatura est vel corporalis, etc., usque ad etsi non in omnibus hominibus.Omnis creatura.[AMBR.]Omnia elementa cum labore sua explent officia, quod est nostri causa: unde quiescent nobis assumptis; et ideo diligenter nos paremus.Ingemiscit.Semper in hoc nova est, quod notatur per inchoativum verbum, et pro desiderio patriae coelestis.Parturit.Id est dolet.Usque adhuc.[AUG.]Quia etsi aliquis in sinu Abrahae dolere destitit, tamen adhuc in his qui nondum sunt liberati, omnis creatura ingemiscit.